monumenta.ch > Ambrosius > sectio 69

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 15, 69
Plurima autem genera liberalitatis sunt, non solum quotidiano sumptu egentibus, quo vitam sustinere suam possint, disponere ac dispensare alimoniam; verum etiam his qui publice egere verecundantur, consulere ac subvenire, quatenus communis egenorum alimonia non exhauriatur. De eo enim loquor qui praeest alicui muneri, ut si officium sacerdotis gerat, aut dispensatoris; ut de his suggerat episcopo, nec reprimat si quem positum in necessitate aliqua cognoverit, aut deiectum opibus ad inopiae necessitatem redactum: maxime si non effusione adolescentiae, sed direptione alicuius et amissione patrimonii in eam reciderit iniuriam, ut sumptum exercere diurnum non queat.